Quo pácto hoc Ilium accédi velis, út ferrem abs te consilium. Palaestrio Quasi hunc dépereat — Milphidippa Teneo ístuc. Palaestrio Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto. Milphidippa Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi. Palaestrio Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis. Pyrgopolynices Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo. Palaestrio Adsum, ímpera, si quid vís. Pyrgopolynices Quid illaec narrát tibi? Palaestrio Lamentári ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre, quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast. Pyrgopolynices Iube adíre. Palaestrio At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum, quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem. Pyrgopolynices Memini ét praeceptis párebo. Palaestrio Vocon érgo hanc quae te quaérit? Pyrgopolynices Adeát, si quid volt. Palaestrio Sí quid vis, adi, múlier. Milphidippa Pulcher, sálve. Pyrgopolynices Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes. Milphidippa Tecum aétatem exigere út liceat — Pyrgopolynices Nimium óptas. Milphidippa Non me dico, sed erám meam, quae te démoritur. Pyrgopolynices Multae aliae ídem istuc cúpiunt, quibus cópia non est. Milphidippa Écastor haud mírum, si te habes cárum, hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis. deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?