Quíd ergo hanc dubitas conloqui? Palaestrio Sequere hac me ergo. Pyrgopolynices Pedisequos tibi sum. Milphidippa Vtinam, cuius causa foras sum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat. Palaestrio Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída; homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít. Milphidippa Quem ego hic audívi? Palaestrio Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum. Milphidippa Tum pól ego id quod celo haú celo. Palaestrio Immo et célas et non célas. Milphidippa Quo argúmento? Palaestrio Infidós celas: ego súm tibi firme fidus. Milphidippa Cedo sígnum, si harunc Báccharum es. Palaestrio Amat múlier quaedam quéndam. Milphidippa Pol istúc quidem multae. Palaestrio At nón multae de dígito donum míttunt. Milphidippa Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum. sed hic númquis adest? Palaestrio Vel adést vel non. Milphidippa Cedo té mihi solae sólum. Palaestrio Brevin án longinquo sérmoni? Milphidippa Tribus vérbis. Palaestrio Iam ad te rédeo. Pyrgopolynices Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra? Palaestrio Patere átque asta, tibi ego hánc do operam. Pyrgopolynices Propera, éxpecta ndo excrúcior. Palaestrio Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis. Pyrgopolynices Age age út tibi maxume cóncinnumst. Palaestrio Nullúmst hoc stolidius sáxum. redeo ád te. quid me vóluisti?