Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in ácie hostibus. nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, ne lamentetur neve animum despondeat, quia se iam pridem feriatam gestitem, quae misera gestit † et fratrem facere ex hostibus. sed ubi Artotrogus hic est? Artotrogvs Stat propter virum fortem atque fortunatum et forma regia; tum bellatorem — Mars haud ausit dicere neque aequiperare suas virtutes ad tuas. Pyrg. Quemne ego servavi in campis Curculioniis, ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides erat imperator summus, Neptuni nepos? Art. Memini. nempe illum dicis cum armis aureis, cuius tú legiones difflavisti spiritu, quasi ventus folia aut paniculum tectorium. Pyrg. Istuc quidem edepol nihil est. Art. Nihil hercle hoc quidemst praeut alia dicam — quae tu numquam feceris. periuriorem hoc hominem si quis viderit aut gloriarum pleniorem quam illic est, me sibi habeto, ego me mancupio dabo; nisi unum, epityrum estur insanum bene. Pyrg. Vbi tu es? Art. Eccum. edepol vel elephanto in India, quo pacto ei pugno praefregisti bracchium. Pyrg. Quid, bracchium?