Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum; nam ibat exulatum. Demipho An abiit? Lysimachvs Etiam loquere, larua? temperare istac aetate istis decebat artibus. Demipho Fateor, deliqui profecto. Evtychvs Etiam loquere, larua? vacuom esse istac ted aetate hís decebat noxiis. itidem ut tempus anni, aetatem aliam áliud factum condecet; nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes, ubi locist res summa nostra publica? Demipho Ei, perii miser. Lysimachvs Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare. Demipho Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina. Evtychvs Redde illi. Demipho Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet. Evtychvs Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia. Demipho Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam, modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet. si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi, se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem. Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni: hunc senem para me clientem; memorem dices benefici. Lysimachvs Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae. Demipho Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem. Lysimachvs Missas iam égo istas artis feci. Demipho Et quidem ego dehinc iam. Evtychvs Nihil agis : consuetudine animus rursus te huc inducet.