nam mea uxor propter illam tota in fermento iacet. Demipho At ego expurigationem habebo, ut ne suscenseat. Lysimachvs Sequere me. sed exeuntem filium video meum. Evtychvs Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat. iam redeo. Lysimachvs Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche? Evtychvs Optima opportunitate ambo advenistis. Lysimachvs Quid rei est? Evtychvs Vxor tíbi placida ét placatast. cette dextras nunciam. Lysimachvs Di me servant. Evtychvs Tibi amicam ésse nullam nuntio. Demipho Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc? Evtychvs Eloquar. animum advortite igitur ambo. Demipho Quin tibi ambo operam damus. Evtychvs Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo, suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant. Demipho Verum hic dicit. Lysimachvs Tibi ergo dicit. Evtychvs Eo illud est verum magis. nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo. Demipho Quid tu ais? Charini amicast illa? Evtychvs Vt dissimulat malus. Demipho Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat. Evtychvs Propterea igitur tu mercatu's mercatus es , novos amator, vetus puer? Lysimachvs Optume hercle, perge tú , ego ádsistam hinc altrinsecus. quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo. Demipho Nullus sum. Lysimachvs Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.