rogito quis eam vexerit, quis habeat si íbi indaudiverit. Evtychvs Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas? Charinvs Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas. Evtychvs Nil mentitust. Charinvs Sed de amica se indaudivisse autumat, hic Athenis esse. Evtychvs Calchas iste quidem Zacynthiust. Charinvs Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi, iam redii ex exilio. salve, mi sodalis Eutyche: ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater? bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi. sic decet, sic fieri oportet. Evtychvs †Eloque ni somnias. hic homo non sanust. Charinvs Medicari amicus quin properas mihi ? Evtychvs Sequere sis. Charinvs Sequor. Evtychvs Clementer quaeso, calces deteris. audin tu? Charinvs Iam dudum audivi. Evtychvs Pacem componi volo meo patri cum matre: nam nunc est irata— Charinvs I modo. Evtychvs Propter istanc. Charinvs I modo. Evtychvs Ergo cura. Charinvs Quin tu ergo i modo. tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi.— Demipho Quasi tu numquam quicquam adsimile húius facti feceris. Lysimachvs Edepol numquam; cavi ne quid facerem. vix vivo miser.