Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest: suspicatur illam amicam esse illi. Charinvs Sonam sustuli. Evtychvs Eam rem nunc exquirit intus. Charinvs Iam machaerast in manu. Evtychvs Nam si eo ted intro ducam— Charinvs Tollo ampullam atque hinc eo. Evtychvs Mane, mane, Charine. Charinvs Erras, me decipere haud potes. Evtychvs Neque edepol volo. Charinvs Quín tu ergo itiner exsequi meum me sinis? Evtychvs Non sino. Charinvs Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius. iam in currum escendi, iam lora ín manus cepi meas. Evtychvs Sanus non es. Charinvs Quin, pedes, vos in curriculum conicitis in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat? Evtychvs Stultus es, noli istuc quaeso dicere. Charinvs Certum exsequist, operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec. Evtychvs Quin domist. Charinvs Nam hic quod dixit, id mentitust. Evtychvs Vera dixi equidem tibi. Charinvs Iam Cyprum veni. Evtychvs Quin sequere, ut illam videas quam expetis. Charinvs Percontatus non inveni. Evtychvs Matris iam iram neglego. Charinvs Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem; video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim,