custos. his sic confectis navem solvimus. Rhodum venimus, ubi quas merces vexeram omnis ut volui vendidi ex sententia. lucrum ingens facio praeterquam mihi meus pater dedit aestimatas merces: ita peculium conficio grande. sed dum in portu illi ambulo, hospes me quidam adgnovit, ad cenam vocat. venio, decumbo acceptus hilare atque ampliter. discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit mulier, qua mulier alia nullast pulchrior; ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit. vosmet videte quam mihi valde placuerit: postridie hospitem adeo, oro ut vendat mihi, dico eius pro méritis gratum me et munem fore. quid verbis opus est? emi, átque advexi heri. eam me ádvexisse nolo resciscat pater. modo eam reliqui ad portum in navi et servolum. sed quid currentem servom a portu conspicor, quem navi abire vetui? timeo quid siet. Acanthio Ex súmmis opibus víribusque usque éxperire, nítere, erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio, abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris. simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum), simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito, detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast: cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere. ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis: et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via. Charinvs Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi? curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet.