Nil, Charine, te quidem quicquam pudet; est profecto. Charinvs Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi. Evtychvs Quid si optabo? Charinvs Deos orato ut eius faciant copiam. Evtychvs Derides. Charinvs Servata res est demum, si illam videro. sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras exite illinc, pallium mi ecferte. Evtychvs Em, nunc tu mihi places. Charinvs Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico, ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar. Evtychvs Non mihi credis? Charinvs Omnia equidem credo quae dicis mihi. sed quin intro ducis me ad eam, ut videam? Evtychvs Paulisper mane. Charinvs Quid, manebo? Evtychvs Tempus non est intro eundi. Charinvs Enicas. Evtychvs Non opus est, inquam, nunc intro te ire. Charinvs Responde mihi, qua causa? Evtychvs Operae non est. Charinvs Cur? Evtychvs Quia non est illi commodum. Charinvs Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo? omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior, qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo. Evtychvs Mane parumper atque haec audi. Charinvs Cape sis, puere, hoc pallium.