Ego scio. Charinvs Ego me mavelim. Evtychvs Potin ut animo sis tranquillo? Charinvs Quid si mi animus fluctuat? Evtychvs Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time. Charinvs Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris. quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia. Evtychvs Non longe hinc abest a nobis. Charinvs Quin ergo commostras, si vides?† Evtychvs Non video hercle nunc, sed vidi modo. Charinvs Quin égo videam facis? Evtychvs Faciam. Charinvs Longum istuc amantist. Evtychvs Etiam metuis? omnia commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet. Charinvs Non curo istunc, de illa quaero. Evtychvs De illa ergo ego dico tibi. sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem . Charinvs Dic igitur, ubi illa est? Evtychvs In nostris aedibus. Charinvs Aedis probas, si tu vera dicis; pulchre aédificatas arbitro. sed qui ego istúc credam? vidistin an de audito nuntias? Evtychvs Egomet vidi. Charinvs Quis eam adduxit ad vos? Evtychvs Vt inique rogas. quid tua refert, qui cum istac venerit? Charinvs Dum istic siet. vera dicis?