egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger, egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio, egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es. nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis, eundem ex confidente actutum diffidentem denuo. Evtychvs Cogito quonam égo illum curram quaeritatum. Charinvs Certa res me usque quaerere illam, quoquo hínc abductast gentium; neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare, nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem; imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim; non concedam neque quiescam úsquam noctu neque dius prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero. Evtychvs Nescio quóia vox ad aures mi advolavit. Charinvs Invoco vos, Lares viales, ut me bene tutetis. Evtychvs Iuppiter, estne illic Charinus? Charinvs Cives, bene valete. Evtychvs Ilico sta, Charine. Charinvs Qui me revocat? Evtychvs Spes, Salus, Victoria. Charinvs Quid me voltis? Evtychvs Ire tecum. Charinvs Alium comitem quaerite, non amittunt hi me comites qui tenent. Evtychvs Qui sunt ei? Charinvs Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio. Evtychvs Repudia istos comites atque hoc respice et revortere.