nempe me hínc abire vis. Lysimachvs Volo inquam. Cocvs Abibitur. drachmam dato. Lysimachvs Dabitur. Cocvs Dari ergo sis iube. dari pótest interea dum illi ponunt. Lysimachvs Quin abis? potine ut molestus ne sis? Cocvs Agite apponite obsonium istuc ante pedes illi seni. haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti sequimíni.— Lysimachvs Fortasse te illum mirari coquom, quod venit atque haec attulit. dicam quid est. Dorippa Non miror si quid damni facis aut flagiti. nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male measque in aedis sic scorta obductarier. Syra, i, rogato meum patrem verbis meis, ut veniat ad me iam simul tecum.— Syra Eo.— Lysimachvs Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro. conceptis verbis iam iusiurandum dabo, me numquam quicquam cum illa—iamne abiit Syra? perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi. at te, vicine, di deaeque perduint, cum tua amíca cumque amationibus. suspicione implevit me indignissime, concivit hostis dómi: uxór acerrumast. ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar,