Quid est? immo hercle tu istic ipsus. Lysimachvs Vae misero mihi. Cocvs Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeras te odisse aeque atque anguis.† Lysimachvs Egone istuc dixi tibi? Cocvs Mihi quidem hercle. Lysimachvs Ita me amabit Iuppiter, uxor, ut ego illud numquam dixi. Dorippa Etiam negas? palam istaec fiunt, te me odisse. Lysimachvs Quin nego. Cocvs Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam; et uxórem suam ruri esse aiebat. Lysimachvs Haec east. quid mihi molestu's molestus es ? Cocvs Quia novisse me negas; nisi metuis tu istanc. Lysimachvs Sapio, nam mihi unicast. Cocvs Vin me experiri? Lysimachvs Nolo. Cocvs Mercedem cedo. Lysimachvs Cras petito; dabitur. nunc abi. Dorippa Heu miserae mihi. Lysimachvs Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus: aliquid mali esse propter vicinum malum. Cocvs Cur hic astamus? quin abimus? incommodi si quid tibi evénit, id non est culpa mea. Lysimachvs Quin me eradicas miserum. Cocvs Scio iam quid velis: