Agite ite actutum, nam mi amatori seni coquendast cena. átque, quom recogito, nobis coquendast, non quoi con ducti sumus. nam quí amat quod amat sí habet, id habet pro cibo: videre, amplecti, ósculari, álloqui; sed nos confido onustos redituros domum. ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex. Lysimachvs Ecce autem perii, coquos adest. Cocvs Advenimus. Lysimachvs Abi. Cocvs Quid, abeam? Lysimachvs St, abi. Cocvs Abeam? Lysimachvs Abi. Cocvs Non estis cenaturi? Lysimachvs Iam saturi sumus. Cocvs Sed— Lysimachvs Intérii. Dorippa Quid ais tu? etiamne haec illi tibi iusserunt ferri, quos inter iudex datu's datus es ? Cocvs Haecin tua est amica, quam dudum mihi te amare dixti, quom obsonabas? Lysimachvs Non taces? Cocvs Satis scítum filum mulieris. verum hercle anet. Lysimachvs Abin díerectus? Cocvs Haud malast. Lysimachvs At tu malu's malus es . Cocvs Scitam hercle opinor concubinam hanc. Lysimachvs Non abis? non ego sum qui te dudum conduxi.