Haeres. Lysimachvs Haud vidi magis. Dorippa Quin dicis? Lysimachvs Quin si liceat— Dorippa Dictum oportuit. Lysimachvs Non possum, ita instas; urges quasi pro noxio. Dorippa Scio, innóxiu's innoxius es . Lysimachvs Audacter quam vis dicito. Dorippa Dic igitur. Lysimachvs Dicam. Dorippa At qui dicundum est tamen. Lysimachvs Illast—etiam vis nomen dicam? Dorippa Nihil agis, manufesto teneo in noxia. Lysimachvs Qua noxia? ista quidem illa est. Dorippa Quae illa est? Lysimachvs Illa— Dorippa †Iohia Lysimachvs Iam—si nihil usus esset, iam non dicerem. Dorippa Non tu scis quae sit illa? Lysimachvs Immo iam scio: de istac sum iudex captus. Dorippa Iudex? iam scio: nunc tu in consilium istam advocavisti tibi. Lysimachvs Immo sic: séquestro mihi datast. Dorippa Intellego. Lysimachvs Nihil hercle istius quicquam est. Dorippa Numero purigas. Lysimachvs Nimium negoti repperi. enim vero haereo.