em quoi decem talenta dotis detuli, haec ut viderem, ut ferrem has contumelias. Lysimachvs Perii hercle, rure iam rediit uxor mea: vidisse credo mulierem in aedibus. sed quae loquatur exaudire hinc non queo. accedam propius. Dorippa Vae miserae mi. Lysimachvs Immo mihi. Dorippa Disperii. Lysimachvs Equidem hercle oppido perii miser. vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint. Dorippa Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit. Lysimachvs Quid nunc ego faciam nisi uti ádeam atque adloquar? iubet salvere suos vir uxorem suam. urbani fiunt rustici? Dorippa Pudicius faciunt, quam ílli qui non fiunt rustici. Lysimachvs Num quid delinquont rustici? Dorippa Ecastor minus quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi. Lysimachvs Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi, cupio hercle scire. Dorippa Sed tu me temptas sciens. quoia illa mulier intust? Lysimachvs Vidistine eam? Dorippa Vidi. Lysimachvs Quoia ea sit rogitas? Dorippa Resciscam tamen. Lysimachvs Vin dicam quoiast? illa—illa edepol—vae mihi, nescio quid dicam.