Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius, salutem et sanitatem nostrae familiae, meoque ut parcas gnato pace propitius. Syra Disperii, perii misera, vae miserae mihi. Dorippa Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas? Syra Dorippa, mea Dorippa. Dorippa Quid clamas, obsecro? Syra Nescio quaest mulier intus hic in aedibus. Dorippa Quid, mulier? Syra Mulier meretrix. Dorippa Veron serio? Syra Nimium scis sapere, ruri quae non manseris. quamvis insipiens poterat persentiscere illam esse amicam tui viri bellissumi. Dorippa Credo mecastor. Syra Ei hac mecum, ut videas semul tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.— Dorippa Ecastor vero istuc eo quantum potest.— Lysimachvs Parumne ést malai rei, quod amat Demipho, ni sumptuosus insuper etiam siet? decem sí vocasset summos ad cenam viros, nimium obsonavit. sed coquos, quasi in mari solét hortator remiges hortarier, ita hortabatur. egomet conduxi coquom. sed eum demiror non venire, ut iusseram. sed quinam hinc a nobis exit? aperitur foris. Dorippa Miserior mulier me nec fiet, nec fuit, tali viro quae nupserim. heu miserae mihi. em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,