quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi. cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas? si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes, quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit? Charinvs Iam dixisti? Evtychvs Dixi. Charinvs Frustra dixti. hoc mihi certissumumst. eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili.— Evtychvs Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi, si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia. certumst praeconum iubere iam quantum est conducier, qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus; nam mihi nil relicti quicquam áliud iam esse intellego.— Dorippa Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius, rus non iturum, feci ego ingenium meum, reveni, ut illum persequar qui me fugit. sed anum non video consequi nostram Syram. atque eccam incedit tandem. quin is ocius? Syra nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero. Dorippa Quid oneris? Syra Annos octoginta et quattuor; et eodem accedit servitus, sudor, sitis: simul haec quae porto deprimunt. Dorippa Aliquid cedo qui hánc vicini nostri áram augeam. da sane hanc virgam lauri. abi tu intro. Syra Eo.—