ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis. promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo. Evtychvs Quid ego facerem? Charinvs Quid tu faceres? men rogas? requireres, rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia, civisne esset an peregrinus. Evtychvs Civem esse aibant Atticum. Charinvs Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis. Evtychvs Nemo aiebat scire. Charinvs At saltem hóminis faciem exquireres. Evtychvs Feci. Charinvs Qua forma esse aiebant igitur ? Evtychvs Ego dicam tibi: canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum, subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum. Charinvs Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali. numquid est quod dicas aliud de illo? Evtychvs Tantum, quod sciam. Charinvs Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum. non possum durare, certumst exulatum hinc ire me. sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum: Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum, Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam. Evtychvs Cur istuc coeptas consilium? Charinvs Quia enim me adflictat amor. Evtychvs Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris, sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia, iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit? quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae?