Qui? Charinvs Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas. Evtychvs Ne di sierint. Charinvs Demisisti gladium in iugulum: iam cadam. Evtychvs Quaeso hercle, animum ne desponde. Charinvs Nullust quem despondeam. loquere porro aliam malam rem. cui est empta? Evtychvs Nescio. iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio. Charinvs Vae mihi, montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis. perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel. Evtychvs Non tibi istuc mágis dividiaest, quam mihí hodie fuit. Charinvs Dic, quis emit? Evtychvs Nescio hercle. Charinvs Em istúcinest operam dare bonum sodalem? Evtychvs Quid me facere vis? Charinvs Idem quod me vides, ut pereas. quin percontatu's percontatus es , hominis quae facies foret qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier mulier? heu me miserum. Evtychvs Flere omitte, istuc quod nunc agis. Evtychvs Quid ego feci? Charinvs Perdidisti me et fidem mecum tuam. Evtychvs Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam. Charinvs Eugepae, deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi? Evtychvs Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust. Charinvs De istac ré argutus es, ut par pari respondeas,