sese extemplo ex ephebis postquam excesserit, non, ut ego, amori neque desidiae in otio operam dedisse, neque potestatem sibi fuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre: multo opere immundo rustico se exercitum, neque nisi quinto anno quoque †positum visere urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum, rus rusum confestim exigi solitum a patre. ibi multo primum sese familiarium laboravisse, quom haec pater sibi diceret: tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis, tibi denique iste pariet laetitiam labos. postquam recesset vita patrio corpore, agrum se vendidisse atque ea pecunia navem, metretas quae trecentas tolleret, parasse atque ea se mercis mercatum undique, adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona; me idem decere, si ut deceret me forem. ego mé ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut ánimum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit: amorem missum facere me, dum illi obsequar. agit grátias mi atque ingenium adlaudat meum; sed mea promissa non neglexit persequi. aedificat navem cercurum et mercis emit, parata navi imponit, praeterea mihi talentum argenti ipsus sua adnumerat manu; servom una mittit, qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret