si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist. ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium: ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput. spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio: si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus; sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus. sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus, iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst, quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam. sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam. nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet; tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput. Eutyche. Evtychvs Eu, Charine. Charinvs Prius quam recipias anhelitum, uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos? Evtychvs Neque apud mortuos neque hic es. Charinvs Salvos sum, immortalitas mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri. impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro: si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum? Evtychvs Nusquam gentium. Charinvs Disperii, illaec interemit me modó oratio. Evtychvs Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui. Charinvs Quidquid est, ad capita rerum perveni. Evtychvs Primum omnium: periimus. Charinvs Quin tu illud potius nuntias quod nescio? Evtychvs Mulier alienata est abs te. Charinvs Eutyché, capital facis.