Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.— Demipho Tandem impetravi ut egomet me corrumperem: emptast amica clam uxorem et clam filium. certumst, antiqua recolam et servibo mihi. decurso spatio breve quod vitae relicuomst voluptáte, vino et amore delectavero. nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius. adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer, rei tuae quaerundae convenit operam dare; demum igitur quom sis iam senex, tum in otium te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst quod vivis. hoc ut dico, factis persequar. interea tamen huc intro ad me invisam domum: uxor me exspectat iam dudum esuriens domi; iam iurgio enicabit, si intro rediero. verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen, sed hunc vicinum prius conveniam quam domum redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo, ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras. Lysimachvs Adducam ego illum iam ad te, si convenero. Demipho Me dicit. Lysimachvs Quid ais, Demipho? Demipho Est mulier domi? Lysimachvs Quid censes? Demipho Quid si visam? Lysimachvs Quid properas? mane. Demipho Quid faciam? Lysimachvs Quod opust facto facito ut cogites. Demipho Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,