ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta, peculiarem. Pasicompsa Mi senex, tam vetulam? Lysimachvs Generis graecist; eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite. Pasicompsa Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo. Lysimachvs Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere. Pasicompsa Dic igitur quaeso, quoia sum? Lysimachvs Tuo ero redempta es rursum; ego te redemi, ílle mecum oravit. Pasicompsa Animus rediit, si mecum servatur fides. Lysimachvs Bono animo es, liberabit ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit. Pasicompsa Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coëpit. nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo. Lysimachvs Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet? Pasicompsa Certo; et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum: ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum, neuter stupri causa caput limaret. Lysimachvs Di immortales, etiam cum uxore non cubet? Pasicompsa Amabo, án maritust? neque est neque erit. Lysimachvs Nolim quidem. homo hercle periuravit. Pasicompsa Nullum adulescentem plus amo. Lysimachvs Puer est ille quidem, stulta. nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt. Pasicompsa Quid, dentes?