Cur emeris me. Lysimachvs Tene ego? ut quod imperetur facias, item quod tu mihi si imperes, ego faciam. Pasicompsa Facere certumst pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor. Lysimachvs Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo. Pasicompsa Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare. Lysimachvs Bona si esse vis, bene erit tibi. Pasicompsa Tum pol ego perii misera. Lysimachvs Qui? Pasicompsa Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst. Lysimachvs Quasi dicas nullam mulierem bonam esse. Pasicompsa Haud equidem dico, nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam. Lysimachvs Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast. rogare hoc unum te volo. Pasicompsa Roganti respondebo. Lysimachvs Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse? Pasicompsa Pasicompsae. Lysimachvs Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa? possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere? Pasicompsa Possum. Lysimachvs Si tenue scis, scio te uberius posse nere. Pasicompsa De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit. Lysimachvs Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam † inde aetate quom scis facere officium tuom, mulier. Pasicompsa Pol docta didici. operam accusari non sinam meam. Lysimachvs Em istaec hercle res est.