Qui potius quam auro expendas? Evtychvs Vnde erit? Charinvs Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit. Evtychvs Sanun es? Charinvs Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam. Evtychvs Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi? Charinvs Auctarium adicito vel mille nummum plus quam poscet. Evtychvs Iam tace. sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater? Charinvs Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas. Evtychvs Iam istuc 'aliquid fiet' metuo. Charinvs Quin taces? Evtychvs Muto imperas. Charinvs Satin istuc mandatumst? Evtychvs Potin ut aliud cures? Charinvs Non potest. Evtychvs Bene vale. Charinvs Non edepol possum prius quam tu ad me redieris. Evtychvs Melius sanus sis. Charinvs Vale, vince ét me serva. Evtychvs Ego fecero. domi maneto me. Charinvs Ergo actutum face cum praeda recipias.— Lysimachvs Amíce amico operam dedi: vicinus quod rogavit, hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane. ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales. quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere. Pasicompsa Amabo ecastor, mi senex, eloquere— Lysimachvs Exquire quidvis.