certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo, quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere. Evtychvs Mane, mane obsecro, Charine. Charinvs Quis me revocat? Evtychvs Eutychus, tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus. Charinvs Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam. Evtychvs Scio; omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio. Charinvs Quid id est quod scis? Evtychvs Tuos pater volt vendere— Charinvs Omnem rem tenes. Evtychvs Tuam amicam. Charinvs Nimium multum scis. Evtychvs Tuis ingratiis. Charinvs Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam? Evtychvs Tute heri ipsus mihi narrasti. Charinvs Satin ut oblitus fui, tibi me narravisse? Evtychvs Hau mirumst factum. Charinvs Te nunc consulo. responde: quo leto censes me ut peream potissimum? Evtychvs Non taces? cave tu istuc dixis. Charinvs Quid vis me igitur dicere? Evtychvs Vin patri sublinere pulchre me os tuo? Charinvs Sane volo. Evtychvs Visne eam ad portum— Charinvs Qui potius quam voles? Evtychvs Atque eximam mulierem pretio?