Ego scio velle. Charinvs At pol ego esse credo aliquem qui non velit. Demipho Quid id mea refert? Charinvs Quia illi suam rem esse aequomst in manu. Demipho Quid ais? Charinvs Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest. Demipho Prius respondes quam rogo. Charinvs Prius tú emis quam vendo, pater. nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier. Demipho Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet, sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis. numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo. Charinvs Certumnest? Demipho Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo, ibi venibit. Charinvs Vin me tecum illo ire? Demipho Nolo. Charinvs Non places. Demipho Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier. Charinvs Tu prohibes. Demipho At me incusato: te fecisse sedulo. ad portum ne bitas, dico iam tibi. Charinvs Auscultabitur. Demipho Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam, sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat ire dudum. me moror quom hic asto.— Charinvs Nullus sum, occidi. Charinvs Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor. cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?