Vbinamst is homo gentium? Demipho Eccillum video. iubet quínque me addere etiam nunc minas. Charinvs Hercle illunc divi infelicent, quisquis est. Demipho Ibidem mihi etiam nunc adnutat addam sex minas. Charinvs Septem mihi. Demipho Numquam edepol me vincet hodie. Charinvs Commodis poscit, pater. Demipho Nequiquam poscit: ego habeo. Charinvs At illic pollicitust prior. Demipho Nihili facio. Charinvs Quinquaginta poscit. Demipho Non centum datur. potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam? maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex; sanus non est ex amore illius. quod posces feres. Charinvs Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit eius amore. Demipho Multo hercle ille magis senex, si tu scias. Charinvs Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater. Demipho Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro. Charinvs Quid ais? Demipho Quid est? Charinvs Non ego illám mancupio accepi. Demipho Sed ille illam accipiet. sine. Charinvs Non potes tu lege vendere illam. Demipho Ego aliquid videro. Charinvs Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?