atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus? Charinvs Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior. sed quid illá nunc fiet? Demipho Recte. ego emero matri tuae ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala, ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam: ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro, neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti. Charinvs Quid si igitur reddatur illi unde empta est? Demipho Minime gentium. Charinvs Dixit se redhibere, si non placeat. Demipho Nihil istoc opust: litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem; multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo, quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo. me tibi illam posse opinor luculente vendere. Charinvs Dum quidem hercle ne minoris vendas quám ego emi, pater. Demipho Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi ut emerem aut ad istanc faciem. Charinvs At mihi quidam adulescens, pater, mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi. Demipho Viginti minis opinor posse me illam vendere. Charinvs At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae. Demipho At ego— Charinvs Quin ego, inquam— Demipho Ah, nescis quid dicturus sum, tace. tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient. Charinvs Quo vortisti? Demipho Ad illum qui emit.