verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet. Demipho Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit. sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo? Charinvs Advexi. Demipho Quid? ea ut videtur mulier? Charinvs Non edepol mala. Demipho Vt moratast? Charinvs Nullam vidi melius mea sententia. Demipho Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi. Charinvs Eho an vidisti, pater? Demipho Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet. Charinvs Qui vero? Demipho Quia †non nostra formam habet dignam domo. nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum: horunc illa nihilum quicquam facere poterit. Charinvs Admodum. ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae. Demipho Ne duas, neve te advexisse dixeris. Charinvs Di me adiuvant. Demipho Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere, neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes, neque sinam. Charinvs Qui vero? Demipho Quia illa forma matrem familias flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias, contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent, vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium: impleantur élegeorum meae fores carbonibus.