meus patér hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater? Demipho Vnde incedis, quid festinas, gnate mi? Charinvs Recte, pater. Demipho Ita volo, sed istúc quid est, tibi quod commutatust color? numquid tibi dolet? Charinvs Nescio quid meo animost aegre, pater. poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia. Demipho Per mare ut vectu's vectus es , nunc oculi terram mirantur tui. Charinvs Magis opinor— Demipho Id est profecto; verum actutum abscesserit. ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi. Charinvs Otium non est: mandatis rebus praevorti volo. Demipho Cras agito, perendie agito. Charinvs Saepe ex te audivi, pater: rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet. Demipho Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam. Charinvs Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides. Demipho Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat? iam nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere; quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent. Charinvs Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio. Demipho Quin ego hunc adgredior de illa? Charinvs Quin ego hinc me amolior? eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. Demipho Immo mane; paucula etiam sciscitare prius volo. Charinvs Dic quid velis. Demipho Vsquene valuisti? Charinvs Perpetuo recte, dum quidem illic fui;