neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna; satin quídquid est, quam rem agere óccepi, proprium nequit mihi evenire quod cupio? ita míhi mala res aliqua óbicitur, bonum quaé meum comprimit cónsilium. míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui, ratús clam patrém me meúm posse habere: is rescivit et vidit, et perdidit me; neque is cum roget quid loquar cogitatumst, ita animi decem in pectore incerti certant. nec quid corde nunc consili capere possim scio, tantus cum cura meost error animo, dum servi mei perplacet mihi consilium, dum rursum haud placet nec pater potis videtur induci ut putet matri ancillam emptam esse illam. nunc si dico ut res est atque illam mihi me emisse indico, quem ad modum existumet me? atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet; scio saevos quam sit, domo doctus. igitur hócine est amare? arare mavelim, quam sic amare. iam hínc olim invitum domo extrusit ab se, mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni. úbi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni? nequíquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam: muscast meus pater, nil potest clam illum haberi, néc sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit. nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast. Demipho Quíd illuc est quod solus secum fabulatur filius? sollicitus mihí nescio qua re videtur. Charinvs Attatae,