nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex tantidemst quasi sit signum pictum in pariete. Demipho Nunc tu me, credo, castigare cogitas. Lysimachvs Egon té? Demipho Nihil est iam quod tu mihi suscenseas: fecere tale ante alii spectati viri. humanum amarest, humanum autem ignoscerest: ne sís me obiurga, hoc non voluntas me impulit. Lysimachvs Quin non obiurgo. Demipho At ne deteriorem tamen hoc facto ducas. Lysimachvs Egon te? ah, ne di siverint. Demipho Vide sís modo etiam. Lysimachvs Visumst. Demipho Certen? Lysimachvs Perdis me. hic homo ex amore insanit. numquid vis? Demipho Vale. Lysimachvs Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est. Demipho Bene ambulato. Lysimachvs Bene vale.— Demipho Bene sit tibi. quin mihi quoque etiamst ad portum negotium. nunc adeo ibo illuc. séd optume gnatum meum video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust, huic persuadere quo modo potis siem, ut illam vendat neve det matri suae; nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust, ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat. Charinvs Homó me misérior nullúst aeque, opínor,