multiloquium: parumlóquium hoc ideo fit quia, quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui, tam amator profert saepe advorso tempore; hoc pauciloquium rursum idcirco praedico, quia nullus umquam amator adeost callide facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui. nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet: eodém quo amorem Venus mi hoc legavit die. illuc revorti certumst, conata eloquar. principio ut ex ephebis aetate exii atque animus studio amotus puerilist meus, amare valide coepi hinc meretricem: ilico res exulatum ad illam clám abibat patris. leno importunus, dominus eius mulieris, vi summa ut quicque poterat rapiebat domum. obiurigare pater haec noctes et dies, perfidiam, iniustitiam lenonum expromere; lacerari valide suam rem, illius augerier. summo haec clamore; interdum mussans conloqui: abnuere, negitare adeo me natum suom. conclamitare tota urbe et praedicere, omnes tenerent mutuitanti credere. amorem multos inlexe in dispendium: intemperantem, non modestum, iniurium trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo; ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma omnis labores invenisset perferens, in amoribus diffunditari ac didier. convicium tot me annos iam se pascere; quod nisi puderet, ne luberet vivere.