sed conticiscam, nam eccum it vicinus foras. Lysimachvs Profecto ego illunc hircum castrari volo, ruri qui vobis exhibet negotium. Demipho Nec omen illud mihi nec auspicium placet. quasi hircum metuo ne uxor me castret mea. atque illius haec nunc simiae partis ferat. Lysimachvs I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum. uxori facito ut nunties, negotium mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi tris hodie litis iudicandas dicito. ei, et hoc memento dicere. Servvs Numquid amplius? Lysimachvs Tantumst. Demipho Lysimache, salve. Lysimachvs Euge, Demipho, salveto. quid agis? quid fit? Demipho Quod miserrumus. Lysimachvs Di melius faxint. Demipho Di hoc quidem faciunt. Lysimachvs Quid est? Demipho Dicam, si videam tibi esse óperam aut otium. Lysimachvs Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho, non sum occupatus umquam amico operam dare. Demipho Benignitatem tuam mi experto praedicas. quid tibi ego aetatis videor? Lysimachvs Acherunticus, senex vetus, decrepitus. Demipho Pervorse vides. puer súm, Lysimache, septuennis.