uxoris simiai dotem ambederit. instare factum simia, atque hoc denique respondet, ni properem illam ab sese abducere, ad me domum intro ad uxórem ducturum meam. atque oppido hercle bene velle illi visus sum, ast non habere cui commendarem capram; quo magis quid facerem cura cruciabar miser. interea ad me haedus visust adgredirier, infit mihi praedicare, sese ab simia capram abduxisse, et coepit inridere me; ego énim lugere atque abductam illam aegre pati. hoc quam ad rem credam pertinere somnium, nequeo invenire; nisi capram illam suspicor iam me invenisse quae sit aut quid voluerit. ad portum hinc abii mane cum luci simul; postquam id quod volui transegi, atque ego conspicor navem ex Rhodo quast héri advectus filius; conlibitumst illuc mihi nescio qui visere: inscendo in lembum átque ad navem devehor. atque égo illi aspicio forma eximia mulierem, filius quam advexit meus matri ancillam suae. quam ego postquam aspexi, non ita amo ut sani solent homines, sed eodem pacto ut insani solent. amavi hercle equidem ego olim in adulescentia, verum ad hoc exemplum numquam, ut nunc insanio. unum quidem hercle iam scio, periisse me; vosmet videte ceterum quanti siem. nunc hoc profecto sic est: haec illast capra; verum hercle simia illa atque haedus mihi malum adportant, atque eos esse quos dicam hau scio.