visus est. Acanthio Non, sed credebat. Charinvs Vae mihi misero, nullus sum. sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo? sequere. Acanthio Si istac ibis, commodum obviam venies patri; postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris: timidum temptabit te. Charinvs Hac ibo potius. iam censes patrem abiisse a portu? Acanthio Quin ea ego huc praecucurri gratia, ne te opprimeret imprudentem atque electaret. Charinvs Optime.— Demipho Miris modis di ludos faciunt hominibus mirisque exemplis somnia in somnis danunt. velut ego nocte hac quae praeteriit proxuma in somnis egi satis et fui homo exercitus. mercari visus mihi sum formosam capram; ei ne noceret quam domi ante habui capram neu discordarent, si ambae in uno essent loco, posterius quam mercatus fueram, visus sum in custodelam simiae concredere. ea simia adeo post haud multo ad me venit, male mihi precatur et facit convicium: ait sése illius opera atque adventu caprae flagitium et damnum fecisse haud mediocriter; dicit capram, quam dederam servandam sibi, suaé uxoris dotem ambedisse oppido. mi illud videri mirum, ut una illaec capra