rogitare occepit cuia esset. Charinvs Quid respondit? Acanthio Ilico occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae emisse illam. Charinvs Visun est tibi credere id? Acanthio Etiam rogas? sed scelestus subigitare occepit. Charinvs Illamne, obsecro? Acanthio Mirum quin me subigitaret. Charinvs Edepol cor miserum meum, quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem. perii. Acanthio Em istuc unum verbum dixisti verissimum. stultitia istaec est. Charinvs Quid faciam? credo, non credet pater, si illam matri meae me emisse dicam; post autem mihi scelus videtur, me parenti proloqui mendacium. neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem, eam me emisse ancillam matri. Acanthio Non taces, stultissime? credet hercle, nam credebat iam mihi. Charinvs Metuo miser, ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio. hoc quod te rogo responde quaeso . Acanthio Quaeso quid rogas? Charinvs Num esse amicam suspicari visus est? Acanthio Non visus est. quin quicque ut dicebam mihi credebat. Charinvs Verum, ut tibi quidem