Quid meus pater? Acanthio Tuam amicam— Charinvs Quid eam? Acanthio Vidit. Charinvs Vidit? vae misero mihi. hoc quod te rogo responde. Acanthio Quin tu, si quid vis, roga. Charinvs Qui potuit videre? Acanthio Oculis. Charinvs Quo pacto? Acanthio Hiantibus. Charinvs In hinc dierectus? núgare in re capitali mea. Acanthio Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo? Charinvs Certen vidit? Acanthio Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides. Charinvs Vbi eam vidit? Acanthio Intus intra navem, út prope astitit; et cum ea confabulatust. Charinvs Perdidisti me, pater. eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero? quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater? Acanthio Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis: armamentis complicandis et componendis studuimus. dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo, neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit. Charinvs Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus: equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco, verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus. loquere porro, quid sit actum. Acanthio Postquam aspexit mulierem,