Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam. Charinvs Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali. nullus sum. Acanthio Immo es— Charinvs Scio iam, miserum dices tu. Acanthio Dixi ego tacens. Charinvs Quid istuc est mali? Acanthio Ne rogites, maxumum infortunium est. Charinvs Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo. Acanthio Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem. Charinvs Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis. Acanthio Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior. Charinvs Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo. Acanthio Tandem indignus videor? Charinvs Immo dignus. Acanthio Equidem credidi. Charinvs Obsecro, num navis periit? Acanthio Salvast navis, ne time. Charinvs Quid alia armamenta? Acanthio Salva et sana sunt. Charinvs Quin tu expedis quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo. Acanthio Tu quidem ex óre orationem mi eripis. Charinvs Taceo. Acanthio Tace. credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter, qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar. Charinvs Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam. Acanthio Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater—