Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo? Acanthio Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit. Charinvs Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles? Acanthio Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio. ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero. Charinvs Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio. Acanthio Em dabitur, tene. Charinvs Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis? Acanthio Opera licet experiri, qui me rupi causa currendo tua, ut quae scirem scire actutum tibi liceret. Charinvs Liberum caput tibi faciam cis paucos mensis. Acanthio Palpo percutis. Charinvs Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui? quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo. Acanthio Ah, lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas. Charinvs Sicine mi obsequens es? Acanthio Quid vis faciam? Charinvs Tun? id quod volo. Acanthio Quid id est igitur quod vis? Charinvs Dicam. Acanthio Dice. Charinvs At énim placide volo. Acanthio Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites? Charinvs Vae tibi. Acanthio Tibi equidem a portu adporto hoc— Charinvs Quid fers? dic mihi.