Nugas ago. quam restito, tam maxime res in periclo vortitur. Charinvs Mali nescio quid nuntiat. Acanthio Genua hunc cursorem deserunt; perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia, perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem. Charinvs At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi. Acanthio numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent. domin án foris dicam esse erum Charinum? Charinvs Ego animi pendeo. quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar. Acanthio Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas? áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris? num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur? Charinvs Ecce me, Acanthio, quem quaeris. Acanthio Nusquamst disciplina ignavior. Charinvs Quae té malae res ágitant? Acanthio Multae, ere, te átque me. Charinvs Quid ést negoti? Acanthio Périimus. Charinvs Principium id inimicis dato. Acanthio At tibi sortito id optigit. Charinvs Loquere íd negoti quidquid est. Acanthio Placide, volo adquiescere. tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem. Charinvs Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris. Acanthio At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit. Charinvs Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem. Acanthio At ego maledicentiorem quam te novi neminem.