Obsecro, satis iam ut habeatís. quin loris caedite etiam, si lubet. Lysimachvs Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit. Demipho Nihil opust resciscat. Evtychvs Quid istic? non resciscet, ne time. eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis, dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias. Demipho Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula erit. eamus. Evtychvs Hic est intus filius apud nos tuos. Demipho Optumest. illac per hortum nos domum transibimus. Lysimachvs Eutyche, hanc volo prius rém agi, quam meum intró refero pedem. Evtychvs Quid istuc est? Lysimachvs Suam quisque homo rem meminit. responde mihi: certon scis non suscensere mihi tuam matrem? Evtychvs Scio. Lysimachvs Vide. Evtychvs Mea fide. Lysimachvs Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide. Evtychvs Non mihi credis? Lysimachvs Immo credo, sed tamen metuo miser. Demipho Eamus intro. Evtychvs Immo dicamus senibus legem censeo, prius quam abeámus, qua se lege teneant contentique sint. annos gnatus sexaginta quí erit, si quem scibimus si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier, cúm eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur, et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit. neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo;