eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite. tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis; quando tu me bene merentem tibi habes despicatui, nisi feres argentum, frustra me ductare non potes. aliam posthac invenito quám habeas frustratui.— Menaechmvs Nimis iracunde hercle tandem. heús tu, tibi dico, mane, redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia? abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus: neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur. ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.— Menaechmvs Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium Messenioni cum argento concredidi. immersit aliquo sese, credo, in ganeum. Matrona Provisam quam mox vir meus redeat domum. sed eccum video. salva sum, pallam refert. Menaechmvs Demiror ubi nunc ambulet Messenio. Matrona Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret. non te pudet prodire in conspectum meum, flagitium hominis, cum istoc ornatu? Menaechmvs Quid est? quae te res agitat, mulier? Matrona Etiamne, impudens, muttire verbum unum audes aut mecum loqui? Menaechmvs Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam? Matrona Rogas me? o hominis impudentem audaciam! Menaechmvs Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem Graii esse praedicabant? Matrona Non equidem scio.