cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum, nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego.— Menaechmvs Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras; quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum. si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio, quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi. nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi; aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor? aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium. Erotivm Quis hic me quaerit? Menaechmvs Sibi inimicus magis quam aétati tuae. Erotivm Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro. Menaechmvs Mane. scin quid est quod ego ad te venio? Erotivm Scio, ut tibi ex me sit volup. Menaechmvs Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi, mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine. ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles. Erotivm Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem út ferres, paulo prius, et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom. Menaechmvs Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies. nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum, nunc redeo, nunc te postillac video. Erotivm Video quam rem agis. quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam. Menaechmvs Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi dico uxorem rescivisse)— Erotivm Nec te ultro oravi ut dares: tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;