Quis eam surrupuit? Matrona Pol istuc ille scit qui illam abstulit. Menaechmvs Quis is homo est? Matrona Menaechmus quidam. Menaechmvs Edepol factum nequiter. quis is Menaechmust? Matrona Tu istic, inquam. Menaechmvs Egone? Matrona Tu. Menaechmvs Quis arguit? Matrona Egomet. Penicvlvs Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio. Menaechmvs Egon dedi? Matrona Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam, quae tu tu usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus. Menaechmvs Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?) non dedisse. Matrona Immo hercle vero, nos non falsum dicere. Menaechmvs Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi. Matrona Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre dare foras, virum virile. quin refers pallam domum? Menaechmvs Ego faxo referetur. Matrona Ex re tua, ut opinor, feceris; nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul. eo domum. Penicvlvs Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi? Matrona Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.— Penicvlvs Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.