vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput, et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te? Menaechmvs Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum. Penicvlvs Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer. omnia hercle uxori dixi. Menaechmvs Quid dixisti? Penicvlvs Nescio, eam ipsus roga. Menaechmvs Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi? quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? Matrona Quasi tu nescias. palla mi est domo surrepta. Menaechmvs Palla surrepta est tibi? Matrona Me rogas? Menaechmvs Pol haud rogem te, si sciam. Penicvlvs O hominem malum, ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe. omnia hercle ego edictavi. Menaechmvs Quid id est? Matrona Quando nil pudet neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades. et quid tristis sim et quid hic mihi dixerit, faxo scias. palla mi est domo surrupta. Menaechmvs Palla surruptast mihi? Penicvlvs Viden ut te scelestus captat? huic surruptast, non tibi. nam profecto tibi surrupta si esset—salva non foret. Menaechmvs Nil mihi tecum est. sed tu quid ais? Matrona Palla, inquam, periit domo.