sibi filium eique uxorem dotatam dedit, eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem. nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat, ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule, rapidus raptori pueri subduxit pedes abstraxitque hominem in maximam malam crucem. illi divitiae evenerunt maximae. is illic habitat geminus surrupticius. nunc ille geminus, qui Syracusis habet, hodie in Epidamnum veniet cum servo suo hunc quaeritatum geminum germanum suom. haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula: quando alia agetur, aliud fiet oppidum; sicut familiae quoque solent mutarier: modo †ni caditat leno, modo adulescens, modo senex, pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus Penicvlvs Iuventus nomen fecit Peniculo mihi, ideo quia mensam, quando edo, detergeo. homines captivos qui catenis vinciunt et qui fugitivis servis indunt compedes, nimis stúlte faciunt mea quidem sententia. nam homini misero si ad malum accedit malum, maior lubido est fugere et facere nequiter. nam se ex catenis eximunt aliquo modo. tum compediti ánum lima praeterunt aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae. quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles, esca atque potione vinciri decet. apud ménsam plenam homini rostrum deliges;