Sí sapiam, hinc intro ábeam, ubi mi bene sít. Penicvlvs Mane: male erit pótius. Matrona Ne íllam ecastor faénerato ábstulisti. Penicvlvs Síc datur. Matrona Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis? Menaechmvs Quid illuc est, uxor, negoti? Matrona Men rogas? Menaechmvs Vin hunc rogem? Matrona Aufer hinc palpationes. Penicvlvs Perge tu. Menaechmvs Quid tu mihi tristis es? Matrona Te scire oportet. Penicvlvs Scit, sed dissimulat malus. Menaechmvs Quid negotist? Matrona Pallam— Menaechmvs Pallam? Matrona Quidam pallam— Penicvlvs Quid paves? Menaechmvs Nil equidem paveo. Penicvlvs Nisi unum: palla pallorem incutit. at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum. Menaechmvs Non taces? Penicvlvs Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar. Menaechmvs Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi. Matrona Ne ego mecastor mulier misera. Menaechmvs Qui tu misera es? mi expedi. Penicvlvs Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat. Menaechmvs Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?)